Proclamatio Regia De Idealibus Et Vocatione Novi Regni Hierosolymitani

HISTORIA REVIVISCAT, PROSIT DELECTETQUE.
Historia ad vitam redeat, prosit atque delectet.

Nos, Thomas, Rex Novi Regni Hierosolymitani, hac proclamatione omnibus praesentibus futurisque regni nostri sodalibus, amicis atque fautoribus nota facere volumus ea idealia, quibus Novum Regnum Hierosolymitanum innititur et ad quae in operibus suis contendere vult.